et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo
Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan
erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset
rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum
servus tuus
et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum
eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius
Ionathan debilis pedibus
ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir
filii Amihel in Lodabar
misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii
Amihel de Lodabar
cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad
David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David
Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus
et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te
misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi
omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea
semper
qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam
respexisti super canem mortuum similem mei
vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia
quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio
domini tui
operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et
inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem
filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant
autem Sibae quindecim filii et viginti servi
dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo
tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam
tuam quasi unus de filiis regis
habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis
vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth
porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa
regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede